Iosephus McCarthy (natus die 14 Novembris 1908 in Grand Chute Visconsiniae; mortuus die 2 Maii 1957 in Bethesda Terrae Mariae) fuit senator Americanus, propter sententiam suam contra communismum cognitus, qui anno 1950 oratione praeclara sua habita, coniuratione sceleratissima ac infestissima Unionis Sovieticae et item omnium communisticorum ad perniciem rei publicae Americanorum praetenta, quaesitione permolesta principibus rei publicae, militibus, denique omnibus civibus Americanis eius consilio instituta, repente et famam et ignominiam accipiens, princeps factionis ascendentis contra communismum factus est. Causa verum eius numquam re ac indiciis probata, neque ceteris senatoris principibusque militaribus constiturus quaesitione suo ad communisticos e re publica vellendos bonorum omnium vitam ruente videbatur, taedebat autem eos magnitudinis cognitionum.

Iosephi McCarthy imago

Anno 1954 cum alius senator maximae exismationis, Lester C. Hunt, filio suo ab agente rei publicae criminis indicato commerci cum mari sexu (nam tunc id scelus populus habebat), manu sua sese interfecisset, notam statim censoriam senatus consulto, quia nuper consuetudine sua orationem asperrimam in eum habuit patrem ob filii factum vituperans, in se accipere compulsus est. Postea McCarthy cum in eius ordine manere posset, tamen nec tantam potentiam quantam accusatione primum facta tenuit, nec gratia populi adeo fretus orationes concertatorias in inimicos habuit, et anno tertio modo duodequinquaginta annos natus morbo iecoris poculis ad tristitiam frangendam potatis accepto casus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum McCarthy spectant (Joseph Raymond McCarthy, Joseph McCarthy).
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Congressus Civitatum Foederatarum
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!