Iosephus Billanovich
Iosephus (Italiane Giuseppe) Billanovich fuit philologus, grammaticus, litterarum Italicarum linguae vulgaris peritissimus et docens apud Universitatem Orientalem? apud Neapolim, Academiam Warburgensem,? Universitatem Friburgensem, et Universitatem Catholicam Sacri Cordis Mediolanensem fuit.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Obitus: 2 Februarii 2000; Patavium
Patria: Italia, Regnum Italiae
De vita et studiis
recensereAnno 1913 Civitatula eum genuit; mortuus est Patavii anno 2000.
Litteras Latinas cum Medii Aevi tum Renascentium traditionemque litterarum Latinarum praesertim studuit. Clarissima fuerunt studia sua de Francisco Petrarca,[1] Theophilo Folengo (sive Merlino Cocaio),[2] et Iohanne Boccacio.[3] Opusculum anni 1949, in quo scripturam manu Francisci Petrarcae recognovit in codice Bibliothecae Britannicae Londinii, Harleiano 2493, mirabile est; hoc codex iussu ipsius Billanovich photographice expressus est anno 1981.[4]
Notae
recensere- ↑ Editionem curavit opus Petrarcae quod inscribitur Rerum memorandarum libri (Florentiae: 1945); vide autem opera quae inscribuntur Lo scrittoio del Petrarca, Romae 1947, et Petrarca e Padova (Patavii: 1976).
- ↑ Vide opus quod inscribitur Tra don Teofilo e Merlin Cocaio (Neapoli: 1948).
- ↑ Vide opus quod inscribitur Restauri boccacceschi (Romae: 1947).
- ↑ La tradizione del testo di Livio e le origini dell'Umanesimo (Patavii: 1981), in duo voluminibus, quorum prius inscribitur Tradizione e fortuna di Livio tra Medioevo e Umanesimo, posterius Il Livio del Petrarca e del Valla: Londra, British Library, Harley 2493.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • |