Ioseph Nasi (nomen in baptismate datum: Ioannes Miquez; natus anno 1524 in Portugallia; mortuus die 2 Augusti anno 1579 Constantinopoli) fuit legatus, argentarius et nummariae rei peritus Iudaicus in aula sultanorum Ottomanicorum Suleimani I et Selimi II. Per vitam suam procelosissimam variis nominibus vocatus est: João Miquez in Portugallia, Giovanni Miches Venetiis, Juan Miguez in Hispania et Flandria atque Ioseph Nasi sive Iusuff Nassy Constantinopoli. Anno 1566 a Selimo II dux Naxi Cycladumque factus est. Etiam dominus Tiberiae in Palaestina nominatus est, ut eo denuo Iudaeos deduceret. Bellum Ottomanorum contra Venetias et Ligam Sanctam molivit, quo quidem Liga Pugna Lepantina praevaluit, tamen Venetiae Cyprum insulam amiserunt. Selimo mortuo auctoritas in aula evanuit, titulos autem ac reditus usque ad mortem obtinuit.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!