Ioscius (archiepiscopus Tyrensis)

Ioscius (mortuus anno fere 1202) fuit episcopus Acconensis a die 23 Novembris 1172. Anno 1178, duce Guillelmo Tyrensi, cum aliis episcopis et abbatibus Palaestinensibus Romam profectus est ad Concilium Lateranense Tertium; inde usque in Burgundiam porrexit ad aulam Hugonis III ducis, quem ad principissam Sibyllam uxorem ducendam frustra suadebat.

Ioscius archiepiscopus Tyrensis anno fere 1186 electus est, successor Heraclio. Anno 1187, Hierosolymis a Saladino captis, Ioscius legatus ad regna Occidentalia novam expeditionem sacram suasit. Post hanc expeditionem Ioscius cancellarius meruit regno Hierosolymitano.

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!