Iohannes Philips
Iohannes, vulgo John Philips[1] (natus die 30 Decembris 1676 ad Bampton comitatus Oxoniensis; Herefordiae mortuus die 15 Februarii 1709) fuit poëta Anglicus.
Alumnus fuit Collegii Wintoniensis, deinde Aedis Christi Oxoniensium, decano illis annis Henrico Aldrich. Ibi poëtam futurum Edmundum Smith cognovit.
Carmen eius parodicum, a lectoribus "The Splendid Shilling" nuncupatus (scilicet "Splendidus solidus") ipso nolente anno 1701 in collectaneo A Collection of Poems prodit sub titulo "In Imitation of Milton" sine nomine auctoris; quod opusculum Iosephus Addison "optimum linguae Anglicae carmen parodicum" laureavit.[2] Opus maius anno 1708 edidit sub titulo Cyder: a poem quo versibus Miltonianis pomacium comitatus Herefordiensis minutim celebratur. Carmen breve Latinum ad patronum Henricum S. John(en) dicavit.
Carmina
recensere- 1701 : "In Imitation of Milton" ("The Splendid Shilling") in A Collection of Poems (ed. 1701 pp. 393-400 apud Google Books) (ed. 1702)
- 1705 : Blenheim (Textus apud Vicifontem)
- 1708 : "Bacchanalian Song" in Oxford and Cambridge Miscellany Poems
- 1708 : Cyder: a poem Textus apud Internet Archive
- ante 1715 : Ode ad Henricum S. John (editio tertia, 1715 apud Google Books) (versio Anglica)
Notae
recensere- ↑ Epitaphium: "Johannes Philips, obiit 15 die Feb. anno Dom. 1708, aetatis suae 32. Cuius ossa si requiras, hanc urnam inspice; si ingenium nescias, ipsius opera consule ... Natus est Bamptoniae in agro Oxon., Dec. 30, 1676; obiit Herefordiae ": Samuel Johnson, Lives of the Most Eminent English Poets sub rubrica "John Philips"
- ↑ "The finest burlesque poem in the English language"
Bibliographia
recensere- Charles Dunster, ed., Cider: a poem in two books by John Philips. Londini: Cadell, 1791 Textus
- "John Philips" in Samuel Johnson, Lives of the Most Eminent English Poets Textus editionis 1854
- George Sewell, ed., Poems ... by Mr. John Philips. Edinburgi, 1778 Textus apud Internet Archive
- Edmund Smith, A Poem on the Death of Mr. John Philips. Londinii: Bernard Lintott, 1710 citatio huius operis
- "Philips, John" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
Nexus externi
recensere- "John Philips" apud Eighteenth-Century Poetry Archive