Ioannes Zisca[1] (natus circa annum 1360 Trocnov in Bohemia meridiana; mortuus die 11 Octobris 1424 apud Šenfeld; Bohemice Jan Žižka z Trocnova sive Jan Žižka z Kalicha) fuit summus Hussitarum dux et vir valde bellicosus.

Hussitarum dux Ioannes Zisca; simulacrum in demarchio Taberiensi servatum.

Nobili genere inferiore natus in adulescentia bella suorum contra regem Venceslaum, Rosenbergensibus[2] ducibus, vidit atque spectavit. Sed circa annum 1408 Ioannes ipse se tam contra Rosenbergenses quam contra Budovicium vertit. Namque postea inter aulicos regios inveniebatur, fortasse camerarius reginae Sophiae, certe autem trucidationibus variis implicatus. Econtra Aeneas Silvius Picolomineus tradit historias de vita in aulis inde a pueritia acta et de matura oculi amissione.

Anno 1414 Ioannes ianitor aulicus creatus est, quod officium nobiles minores obtinere soliti sunt. Ioannem expeditionibus Venceslai regis participem fuisse dicitur - sine testimoniis certis pro historicis. In tumultibus post Venceslai mortem ortis Ioannes gregem intemperatorum regebat. Hussitarum ordines aciei perturbatos in exercitum ad pugnam paratissimum mutavit. Die 14 Iulii 1420 Germanos ante Pragam in montes Sancti Viti reppulit, qui postea colles Žižka nuncupati sunt. Mense Ianuario 1422 Sigismundum Luxemburgicum devicit in proelio apud Brodam Germanicam commisso. Taberiensibus[3] imperavit omnes moderatos (inter quos Calixtini, qui dicuntur) despoliaturus et interfecturus.

Oculus alter sagittae iactu amissus est anno 1421, quo castellum Rabí impugnatum est. Ioannes caecatus nihilominus secundum meram descriptionem res omnes feliciter disposuit atque moderatus est. Denique victoriam peperit. Mortuus est pesti confectus in oppugnatione Přibyslav oppidi. Cadaver in principio Reginogradecii, postea in urbe Čáslav terrae commendatum est, securibus pugnatoriis supra appensis. Tamen exiit anno 1623 edictum a Caesare augusto Vindobonensi, ut sepulcrum cum ossibus amoveretur. Anno 1874 monumentum in honoris Ioannis in oppido Přibyslav erectum est.

Gravitas

recensere

Ioannes Zisca imperator optimus, ferreus, acutus, versutus fuit; ferox et in inimicis debellandis crudelissimus. Nationem Bohemicam et confessionem Hussiticam protegere semper in animo habebat. Alfredus Meißner carmen de isto viro exaravit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Zisca spectant.
  1. cf. versionem nominis apud Bellum hussiticum, quo M. Johannis Hussii Vita, doctrinaque et mors comprehensitur, utque Bohemi, inprimis vero Ioannes Zisca & Procopius Rasus vindicationem ipsius susceperint, luculenter exponitur (pepigit Zacharias Theobald von Schlakenwald)
  2. Historica Olomucensia 57–2019 (13–33) - p. 22, nota 50
  3. Franz Palacky (ed.): "Urkundliche Beiträge zur Geschichte des Hussitenkrieges in den Jahren 1419-1436" - tomus alter, p. 87