Ioannes Wierix
Ioannes Wierix (vulgo: Jan Wierix; Antverpiae anno 1549 natus; Bruxellis fere anno 1620 mortuus) fuit chalcographus pictorque, etiam minio, Flandricus.
Biographia
recensereAntonii[1] Corneliaeque Embrechts filius[2] et Hieronymi ac Antonii II frater, Antverpiae ab anno 1561 laborare incepit[1]. Probabiliter a patre chalcographiae arte eruditus est[2] et, ut eius institutionis pars, de 1563 usque ad 1565 Alberti Dureri et aliorum artificum operum imitationes perfecit[3]. Anno 1568 prima opera creavit, qua diem habuit[3]. Annis insequentibus apud Christophori Plantini domum editoriam Officina Plantiniana laborare incepit[3][4], qui, anno 1570, etiam eius fratre Hieronymo ad rem usus est et iam annis 1570-1571 eius aera aliena vino luebat[3]. Anno 1572 ut aere caelator Sancti Lucae Societatis comes fuit (copersnyder)[2]. De 1575 usque ad 1576 Delphis Batavorum laboravit, et postea Antverpiae rediit[1]. Die 28 Novembris anno 1576 in Antverpiae Sancti Iacobi ecclesia Elisabetham Bloemsteyn aut Bloemsteen in matrimonium duxit[2]. De 1577 usque ad 1579 Delphis Batavorum et de 1581 usque ad 1594 Antverpiae vixit[1]. Die 15 Novembris anno 1578, cum Delphis Batavorum erat, uxori mandatum misit ut familiae Embrechts hereditatis partem vendiderit, ad metallo caelatoris titulum parandum (plaetsnyder)[2]. De 1609 usque ad 1620 Bruxellis laboravit[1]. Mortis dies anceps est, sed certe egit saltem usque ad 1615, cum perfecit opus Orpheus animalia incantat, ubi, iuxta nomen, aetatem suam scripsit etiam (67)[2]. Haec monstratio, sic ut anni scripti in aliis operibus iuvenilibus, nobis annum natalem colligere sumit[2].
Maxime effigies, ruris facies et religiosa argumenta, pietatis tabulas etiam ferens, perfecit[1]. Sic ut fratres, ob Societatem Iesu laboravit et perclaros viros coaevos effinxit[5]. Eius chalcographiae pleraeque parvae politissimaeque sunt[5]. Ex Alvin sententia, pingendi rationem peculiariorem quam eius fratres habet[6].
Henricus Hondius eius discipulus fuit[1].
Opera
recensere- Philippi Gulielmi Auriaci effigies, chalcographia
- Tres ceti in litore, chalcographia, 1577
- Maximilien de Hénin-Liétard, graaf van Boussu effigies, chalcographia, 1592, Museum Boijmans Van Beuningen, Roterodami[7]
- Ioannis de Amstel effigies, chalcographia cum Hieronymo sculpta, 15,4 x 12,6 cm, supra sinistra obsignata IH.W, 1572, Museum Boijmans Van Beuningen, Roterodami[8]
- Ioannis Gossaert effigies, chalcographia a Dominici Lampsonii Pictorum aliquot Germaniae Inferioris Effigies, 1572[9]
- Lucae Lugduni Batavorum effigies, chalcographia a Dominici Lampsonii Pictorum aliquot Germaniae Inferioris Effigies, 1572[10]
- Volcxken Diericx, Hieronymi Cock uxoris, effigies, chalcographia, 1579[11]
- Magorum veneratio, ebore chalcographia, 6 x 11,5 cm, 1590-1600, Museum Artium Walters, Baltimorae[12]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 Catalogue raisonné de l'œuvre des trois frères Jean, Jérome & Antoine Wierix -pag.9-10-11
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 The Web Gallery of Art
- ↑ Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 5.0 5.1 Catalogue raisonné de l'œuvre des trois frères Jean, Jérome & Antoine Wierix -pag.23
- ↑ Catalogue raisonné de l'œuvre des trois frères Jean, Jérome & Antoine Wierix -pag.26
- ↑ Maximilien de Hénin-Liétard, graaf van Boussu effigies - Communia
- ↑ Iohannis de Amstel effigies - Communia
- ↑ Ioannis Gossaert effigies - Communia
- ↑ Lucae Lugduni Batavorum effigies - Communia
- ↑ Volcxken Diericx, Hieronymi Cock uxoris, effigies - Communia
- ↑ Magorum veneratio - Communia
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2015). "WIERIX, Jan". The Web Gallery of Art
- "Johannes Wierix". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1877). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XX°. Harlemi. pp. 193
- Louis Joseph Alvin (1867). T.J.I.Arnold. ed. Catalogue raisonné des portraits gravés par les trois frères Wierix. Bruxellis. pp. 9-10-11-23-26
Nexus interni
- ÖNB Cod. Min. 42 (liber pictus)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Wierix spectant (Jan Wierix, Johannes Wierix). |