Hieronymus Wierix

chalcographus et delineator Flandricus

Hieronymus Wierix (Antverpiae anno 1553 fere natus; Antverpiae 21 Novembris anno 1619 mortuus) fuit chalcographus et delineator Flandricus.

Wikidata Hieronymus Wierix
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1553; Antverpia
Obitus: 1 Novembris 1619; Antverpia
Patria: Belgium Meridionale

Familia

Familia: Wierix family
Trinitas

Biographia

recensere
 
Sanctus Michael draconem necat (1584)

Antonii filius, Ioannis ac Antonii II frater[1] et Ioannis Baptistae Barbé socer[2], de 1573 semper domi laboravit[1]. Patre mortuo, a Hieronymo Manacker commendatus est[3]. Ut frater Ioannes, eius educationem incepit Alberti Dureri opera describendo[3]. Anno 1570 cum Christophoro Plantin sociare iniit, qui luere debuit ne Hieronymus in vincula coniectus sit et idcirco eum dimisit[3]. Anno 1573 magister scalptor factus est[3]. Eius primae chalcographiae datae, anno 1577 effectae sunt[3]. Illis annis pro libri editoribus variis laboravit[3]. De 1577 usque ad 1580 Gulielmo van Haecht et eius nepoti Godevaard van Haecht multas imagines sculptas, maxime figuratas vel contra Hispanos argumentorum politicorum, perfecit[3]. Praeterea ad efficiendas 153 chalcographias, explanantes Annotationes et meditationes in evangelia, contulit, quae a Societate Iesu mandatae et primum anno 1595 editae sunt, Hieronymi Nadal scripto nixantes[2]. Etiam duodecim scalpturarum seriem effecit, quae miracula et intercessus divinos in Sancti Ignatii vita figurabant[2].

Maxime ruris facies et religiosa argumenta effigiavit[1], sed etiam effigies perfecit[4]. Ob eius argumentorum religiosorum calchographias parvas notissimus est[3]. Eius caelandi ratio tam similis quam fratris Ioannis est quin, de opera haud obsignata, fieri non potest ut alterutri accommodentur[5]. Non exploratum est utri fratrum subnotationem IHW pertinet[5].

Abraham van Merlen, Ioannes Baptista van den Sande, Iacobus de Weert, Antonius Wierix III[1] et Theodoricus de Hoogstraten eius discupuli fuerunt[6].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Wierix spectant.