Ioannes (vulgo Hans) Rosenthal, natus die 2 Aprilis 1925 Berolini, mortuus ibidem 10 Februarii 1987, erat artifex oblectamenti radiophonici televisificique Germanicus.

Wikidata Ioannes Rosenthal
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Rosenthal: imago
Ioannes Rosenthal: imago
Ioannes Rosenthal: subscriptio
Ioannes Rosenthal: subscriptio
Nativitas: 2 Aprilis 1925; Berolinum
Obitus: 10 Februarii 1987; Berolinum
Patria: Germania
Sepulcrum Ioanni Rosenthal uxorisque eius Berolini

Vita recensere

Pueritia Ioanni Rosenthal Berolini erat; pater eius anno 1937 obiit, mater anno 1941. Iudaeus Rosenthal ab anno 1940 a dictatura nazistica ad laborem coactus est. Anno 1943 fugit et in vico hortensio Berolinensi Dreieinigkeit (i.e. trinitas) se abdidit usque ad finem belli. Ab anno 1945 in societatibus radiophonicis, serius etiam televisificis, laborabat.

Clarissimus est ludo televisifico suo Dalli Dalli(de) transmisso in tramite televisifico ZDF(de) de anno 1971 ad annum 1986.

Bibliographia recensere

  • Ioannes Rosenthal (autobiographia), Zwei Leben in Deutschland, Bergisch Gladbach, anno 1980.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Rosenthal spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!