Ioannes Potocki
Ioannes (Polonice Jan) Potocki fuit scriptor, ethnologus, philologus et vir publicus Polonus saeculo illuminismi, itidemque itinerator peritus, qui complures orbis terrarum civitates regionesque visitavit. Natus est die 8 Martii anno 1761; obiit autem die 2 Decembris 1815.
Obitus: 1815; Uladivka
Patria: Res Publica Utriusque Nationis, Imperium Russicum
Familia
Coniunx: Julia Lubomirska, Konstancja Potocka
Proles: Alfred Wojciech Potocki, Artur Potocki, Andrzej Bernard Potocki
Familia: House of Potocki (Pilawa)
De vita
recensereGenere nobili natus, quamvis Polonus natione Potocki Francica eruditus est lingua, eademque usus est in cunctis operibus scribendis. Eum scimus longe ac late per Europam Asiamque peregrinatum esse cupidine magna permotus ut de nationibus, de moribus, de linguis ac de societatibus hominum plus quam scibat cognosceret. Primus formosa studia de Slavicis civitatibus capitulatim incepit, atque ab anno 1804 pro Tzare Russiae officia nunnulla atque diplomaticas missiones explevit. Inter ceteras orbis civitates per quas itinera fecit etiam apud Sinam legatus fuit. Ab anno 1797 autem usque ad paulum ante mortem plurimum litteras coluit, maximum operum suorum id est Manuscriptum Caesaraugustae inventum assidue scribens.
Die 2 Decembris 1815 ob afflictionem animi sibi necem conscivit glande argenteo, qui ipso Potocki iubente antea benedictus erat.
Opera
recensere- Manuscrit trouvé à Saragosse (Latine Manuscriptum Caesaraugustae inventum), mythistoria.
- Recueil de Parades, collectio sex ludorum scaenicorum.
- Les Bohémiens d'Andalousie, drama.
- Nonnulli apologi fabulaeque.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Potocki spectant. |