Ioannes Demetrii filius Papanin (Russice Иван Дмитриевич Папанин, tr. Ivan Dmitrievič Papanin; Sebastopoli natus die 14 [26] Novembris 1894, Moscuae mortuus die 30 Ianuarii 1986) fuit explorator regionis Arcticae Sovieticus. Praefectus fuit expeditionis in statione glaciali fluitanti (prima in mundo) nomine Severnyj poljus-1 ("Северный полюс-1", i.e. 'Polus arcticus-1'), quae die 21 Maii 1937 loco prope polum arcticum viam suam incepit, die 19 Februarii 1938 prope litus orientale Groenlandiae finitam. Bis (annis 1937 et 1940) titulo Herois Unionis Sovieticae atque nonnullis aliis signis laudis ornatus est.

Wikidata Ioannes Papanin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Papanin: imago
Ioannes Papanin: imago
Nativitas: 14 Novembris 1894; Sebastopolis
Obitus: 30 Ianuarii 1986; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Papanin spectant.
  Lexica biographica:  • Den store danske •