Ioannes Gulielmus Ashe
legatus
Ioannes Gulielmus Ashe (natus die 20 Augusti 1954 in urbe Sancti Ioannis; ad Dobbs Ferry civitatis Novi Eboraci die 22 Iunii 2016 mortuus) fuit legatus Antiquae et Barbudae.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Augusti 1954; Urbs Sancti Ioannis
Obitus: 22 Iunii 2016; Dobbs Ferry
Patria: Antiqua et Barbuda
Obitus: 22 Iunii 2016; Dobbs Ferry
Patria: Antiqua et Barbuda
Alumnus fuit universitatis Sanctae Mariae et universitatis technicae Novae Scotiae Halifaxiae in urbe, insuper universitatis Pennsylvaniensis. Incola iam Civitatum Foederatarum, ab anno 1989 apud legationem Antiquae et Barbudae iuxta Nationes Unitas operam dedit. Officio legati perpetui ab anno 2004 functus est, atque a die 17 Septembris 2013 usque ad 16 Septembris 2014 praeses fuit conventus generalis Nationum Unitarum.
Nexus externi
recenserePraesides conventus generalis Nationum Unitarum 2010–