Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Ioannes Michael Green (natus Indianapoli Indianae die 24 Augusti 1977) est scriptor, moderator cinematographicus, et educator Americanus.  Est acceptor Printz Award 2006 propter primam mythistoriam Looking for Alaska[1], et eius quarta scripta mythistoria ab eo solo, The Fault in Our Stars, prima erat in indice New York Times Best Seller Ianuario 2012. [2] Anno 2014, in indice 100 Hominum Gravissimorum in Mundo Time Green inclusus est.[3]  Duae eius mythistoriarum, Paper Towns et The Fault in Our Stars, in pelliculas conversae sunt.

Wikidata Ioannes Green
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Green: imago
Ioannes Green: imago
Ioannes Green: subscriptio
Ioannes Green: subscriptio
Nativitas: 24 Augusti 1977; Indianapolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: John Michael Green

Familia

Coniunx: Sarah Urist Green

Green etiam est creator in YouTube. Anno 2007, cum Henrico Green fratre, Vlogbrothers canalem interretialem condidit. Quocum etiam Crash Course, scholasticam seriem litteras, historiam, biologiam, et cetera docentem constituit. Anno 2019, canalis Vlogfratres 3 100 000 subscriptorum habet, et Crash Course 8 800 000 habet.

Vita recensere

Green natus a Michaele et Sydney Green Indianapoli Indianae.[4] Birminghamiae Alabamae et Orlando? Floridae a parentibus educatus est, cum Henrico fratre. Alumnus est Collegii Kenyonenis Gambieri Ohii, ubi linguae Anglicae et religionibus studuit.  E collegio, Green in Booklist Magazine laboravit, ubi de libris variis scripsit. Dixit curriculum suum scribendi a laborando in Booklist inspiratum esse.[5]

Libri recensere

Mythistoriae recensere

  • 2005 : Looking for Alaska
  • 2006 : An Abundance of Katherines
  • 2008 : Let it Snow: Three Holiday Romances - cum Maureen Johnson et Lauren Myracle
  • 2008 : Paper Towns
  • 2010 : Will Grayson, Will Grayson - cum Davide Levithan
  • 2012 : The Fault in Our Stars
  • 2017 : Turtles All the Way Down

Filmographia recensere

Filmographia Ioannis Green
Anno Titulus Partes agit Notae
2007-- Vlogfratres (Series YouTube) Se Cum Henrico Green fratre
2012-- Crash Course (Series YouTube) Se/Hospitem Scriptor et moderator cinematographicus
2014 Culpa in Stellis Nostris (pellicula) Patrem Iacobi Partes Detractae?
2015 Chartacea Oppida (pellicula) Vocem patris Beccae Partes Detractae, sed moderator cinematographicus

Notae recensere

  1. "Michael L. Printz Winners and Honor Books". YALSA. American Library Association. Accessum 20 Ianuarii 2019.
  2. Cowles, Gregory (29 Ianuarii 2012). "Best Sellers – Children's Chapter Books". The New York Times.
  3. "John Green | TIME.com". Time Magazine. 23 Aprilis 2014. Accessum 20 Ianuarii 2019.
  4. Green, John (2012), The Fault in Our Stars (Londinii: Penguin), 316. ISBN 0-525-47881-7.
  5. "Bio-faq- John Green". http://www.johngreenbooks.com/bio-faq Accessum 19 Ianuarii 2019.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere