Ioannes Franciscus I Picus

Wikidata Ioannes Franciscus I Picus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15. saeculum; Mirandula
Obitus: 8 Novembris 1467; Mirandula

Officium

Munus: condottiero

Familia

Genitores: Giovanni I Pico; Caterina Bevilacqua
Coniunx: Giulia Boiardo
Proles: Ioannes Picus Mirandula, Galeotto I Pico, Caterina Pico, Antonio Maria Pico della Mirandola, Lucrezia Pico, Antonio Maria Pico de Mirandola

Memoria

Sepultura: St. Francis church (Mirandola)

Insignia heraldica

Ioannes Franciscus I Picus: insigne

Ioannes Franciscus I Picus, vulgo Gianfrancesco I Pico, 1415[1]-1467, fuit homo nobilis et dux (condottiero) Italianus, Mirandulae dominus et Concordiae comes, cui pater fuit Ioannes I Picus, et mater Caterina Bevilacqua.[2] Sex liberos habuit legitimos, quorum clarissimus est Ioannes Picus Mirandula, theologus et philosophus.

Castellum Picorum circiter anno 1550.

Circiter anno 1440 in matrimonium duxit Iuliam Boiardam comitissam, filiam Feltrini Boiardi comitis Scandiani. Patre mortuo anno 1451 inscriptus est comes Concordiae.

Anno 1460 castellum Mirandulae muris latericiis fundamentisque in aquas insitis munivit. Eodem anno Pius II papa instituit erigere monasterium Clarissarum (perfectum anno 1479).

Mortuus est mense Februari anno 1467. Deinde in Picorum familia orta est dimicatio dominationis, quae circiter saeculum duravit.

NotaeRecensere

  1. Marek 2002.
  2. Litta 1994; Marek 2002.

BibliographiaRecensere

  • Litta, Pompeo (1994) Pico della Mirandola. Famiglie celebri di Italia. Aedes Muratoriana.
  • Marek, Miroslav (2002) Genealogia Picorum.