Wikidata Ioannes Fomin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Fomin: imago
Nativitas: 22 Ianuarii 1872; Orela
Obitus: 12 Iunii 1936; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: architectus, architectural historian

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Ioannes Alexandri filius Fomin (Russice Иван Александрович Фомин), natus 22 Ianuarii[1] anno 1872 Orelae et 12 Iunii anno 1936 mortuus, fuit architectus Russicus neoclassicus.

Theodori Schechtel primo socius erat, sed genus florale relinquit et architectus neoclassicus Russiae initii saeculi XX notissimus factus est. Opus Ioannis Fomin celeberrimum, sed imperfectum et destructum, Petropolis Nova est, delineatio vicorum Petropolis novorum in insula Golodai construendorum (prope insulam Basilii). Post res novae Octobres permulta et more constructivistico aedificavit; Dorica rubra stilum suum novum interdum nominabat.

"Petropolis Nova", delineatio

NotaeRecensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 3 Februarii Gregoriano.

Nexus externiRecensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!