Ioannes Baptista (Italiane Giovanni Battista) Pigato, Masone die 20 Iulii anno 1910 natus et Novi Comi 3 Maii 1976 mortuus, fuit sacerdos (e clericorum regularium a Somascha(it)) et paedagogus Italicus, poeta Latinus.

Wikidata Ioannes Baptista Pigato
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Iulii 1910; Masone
Obitus: 3 Maii 1976; Novum Comum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Memoria

Sepultura: Vercuracum

Inter patres a Somascha ab anno 1927, sacerdos ab anno 1933 creatus est. In Universitate Catholica Mediolanensi et in Universitate Genuensi eruditus est. Bello orbis terrarum altero aestuante in Albania et in Russia sacerdotis exercitus munere fungebatur; medalias accepit, nam in Russia mense Ianuario anno 1943 multos milites vulneratos et gelu affectos ab igne detraxit. Multis in ludis litterarum et in Universitate Catholica Mediolanensi linguam Latinam docebat; carmina eius sexies in certamine Hoeufftiano laude ornata sunt. In Somascha, ubi ordinis eius sedes est, sepultus est.

Bibliografia

recensere
  • P. Marco Tentorio, Padre Giovanni Battista Pigato, Novi Comi: Graficop, 1981
  • Padre Giovanni Battista Pigato, "Pax in Bello" - Diario di un Cappellano Militare (Fronte russo: 1942–1943), Novi Comi, Edizione Grafica Comense

Nexus externi

recensere