Intaphrenes
Intaphrenes (Persiceː Vindafranâ), filius Vayaspara, fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Si Herodoto credimus oculum alterum in pugna adversus magos amisit. Ita effecit ut Darius regnaret.
Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Intaphrenes exercitum duxit adversus secundam seditionem Babyloniacam et eorum ducem Arakha, qui nomen regium Nebuchadnezzar IV sibi adrogaverat, Nabonidi filium esse mentitus. Die 27 novembris 521 a.C.n. hostes vicitː eius magna facta in inscriptione Behistunia ab ipso Dario narrantur. In figuris sculptis protinus pone regem stat et arcum tenet.
Nihilominus paucos post annos Herodotus auctor est Intaphrenem cum omnibus propinquis maribus morte damnatum esse, quod contumeliose cum Dario egisset. Nam in ministros et eunuchos qui aditu ad regem eum prohibebant crudeliter saevierat. Potuit fieri ut ob superbiam secundum locum aegre ferret. Quod autem statim (αὐτίκα) post coniurationem occisus sit, ut volebat Herodotus, nullo modo verum esse potest quoniam in inscriptione Behistunia Intaphrenes honorifice memoratur. Secundum fabulam Herodoteam Darius eius uxorem miseratus ei dedit ut unum e propinquis sibi servaret. Illa nec maritum nec liberos elegit sed fratrem quia mortuis parentibus alium fratrem sibi parare nequibat, alteri marito nubere et alios liberos parere facile poterat. Paene eadem Sophocles in ore Antigonae ponebat (Antigone 905-912) quod fortasse ad amicitiam Sophoclis et Herodoti referri potest, ut volunt nonnulli eruditi moderni, nisi casu acciderit.
Fontes
recensere- Inscriptio Behistunia III.50 et IV.68 Textus Anglice versus apud Livium.org
- Herodotus, Thalia 70-87 et 118-119
Plura legere si cupis
recensere- Jürgen Lorenz, Nebukadnezar III-IV : Die politischen Wirren nach dem Tod des Kambyses im Spiegel der Keilschrifttexte, Dresdae, ISLET Verlag, 2008 Summarium in Abstracta Iranica
- Heinz Luschey, "Studien zu dem Darius-Relief von Bisutum", Archaeologische Mitteilungen aus Iran, 1968ː 63–94.
- Clara Shaw Hardy, "Nomos and Replaceability in the Story of Intaphrenes and His Wife", in: Transactions of the American Philological Association 1996(126)ː 101–109.
- H. M. Zellner, "Antigone and the Wife of Intaphrenes," The Classical World 1997(90)ː 315–318.