Insula Sancti Dionysii
Insula Sancti Dionysii est insula in fluvio Sequana sita, in praefectura Sequanae et Sancti Dionysii in regione Insula Franciae. Quae insula ad insularum intestinarum genus pertinet. Est autem terra communis? L'Île-Saint-Denis. Nominatur a sancto Dionysio, primo Parisiensi episcopo.
Geographia
recensereInsulae
recensereInsula est in medio duorum ansarum Sequanae. Ramum sinistrum, quod ansa parva seu Ramum Genivillarensis dicitur, limitatio est inter praefectura Sequanae et Sancti Dionysii (ad orientem) et praefectura Altorum Sequanae (ad occidentem). Haec insula venit ex aggregatione plurium insularum per tempus:
- insula meridionalis, scilicet Venetensis Insula.(Francogallice îsle des Vannes)
- septentrionalem insulae Sancti Dionysii
- Insula Castellaris (Francogallice îsle du Chastelier). In hac insula fuit castrum Buchardi Barbati, dominus loci huius in saeculo X.
Deo peculiarique protectori nostro sanctissimo scilicet Dyonisio concedimus. Submovemus etiam omnem circummanentium oppressionem, et precipue Burchardi cognomento Barbati infestationem, qui de feudo sancti Dyonisii prope ipsum castrum in insula Sequane tenebat munitionem, que sibi proveniebat ex sua conjuge, conjugi autem ex marito suo Hugone cognomento Basseth, quam tunc temporis ipse Burchardus. non-duxerat lege maritali. -- Robertus II rex Franciae in carta ad Abbatiam S. Dionysii die 25 Ianuarii anno 997[1]
Pontes
recensereIn statu quatuor pontes insulam transeunt:
- Pons Sancti Audoeni Navaliae ((Francogallice: pont de Saint-Ouen-les-Docks)
- Viaductus Insulae Sancti Dionysii (autovia A86) ;
- Pons Insulae Sancti Dionysii;
- Pons Spinoili (Francogallice: Pont d'Épinay).
Notae
recensere- ↑ Carta Roberti II rex Franciae die 25 Ianuarii anno 997
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sequanam spectant (Seine River, Île-Saint-Denis). |
Situs geographici et historici: Locus: 48°56′8″N 2°20′21″E |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |