Inscriptio catacumbae Commodillae

Inscriptio catacumbae Commodillae est inscriptio in 'cornice' sive decoramento murali in crypta sanctorum Felicis et Adaucti incisa, quae vico Ostiensi prope Romam inest. Quod graphitum multum interest eorum, qui historicae linguisticae student, quia unum e paucis veterrimis linguae Italicae exemplis est.

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.

Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Català Deutsch English language Esperanto Italiano
Català Català
No hi ha cap article a la Viquipèdia en llatí que enllaci amb aquest. Si us plau, aneu a una pàgina relacionada amb el tema i afegiu-hi un enllaç que dirigeixi el lector cap aquí. Un cop ho hagueu fet, podreu esborrar la plantilla.
Deutsch Deutsch
Kein anderer Artikel der lateinischen Vicipaedia verweist auf diesen. Bitte füge in einem nahverwandten Artikel einen Verweis hierhin ein. Sobald dies geschehen ist, kann diese Vorlage entfernt werden.
English language English
No other page on the Latin Vicipaedia links to this. Please go to a closely related page and insert a link pointing here. Once that is done, this header can be deleted.
Esperanto Esperanto
Neniu alia paĝo de la latinlingva Vikipedio havas ligilon al tiu ĉi paĝo. Bonvolu iri al teme proksima artikolo kaj meti ligilon tien ĉi. Poste vi rajtas forigi la atentigilon pri ligilmalĉeesto.
Italiano Italiano
Nessun'altra pagina sulla Wikipedia in latino si collega a questo articolo. Vai a una pagina strettamente correlata e inserisci un link che punta qui. Fatto ciò, questa intestazione può essere cancellata.
Nostra imagine invisibilis, inscriptio ad sinistram marginem huius picturae muralis litteris minimis exaratur

Textus et significatio

recensere

Haec est inscriptio:

Non dicere ille secrita a bboce

Quae sibi vult «nolite secreta dicere elevata voce». De mysteriis sive orationibus Christianis clandestinis agitur.

Inscriptio scilicet facta est posterius quam opus tectorium in quo incisa est, cuius aspectus et modus pertinent ad saeculum VI vel VII. Terminus post quem comperiri potest observando:

  • Quod forma scripturae uncialis, quae in inscriptione invenitur, datet ad saeculum IX.
  • Quod consuetudo recitationis orationum clandestinae introducta sit per Renovationem Carolingianam saeculis VIII-IX.
  • Quod in primo dimidio saeculi IX, ob rapinam continuam saracenorum in vico Sancti Pauli, quae extra Romae muros iacet, reliquiae sancti Felicis et Adaucti ablatae sint e crypta, quae propterea quasi deserta est.

Quibus consideratis, datatio statui potest in principio saeculi IX.

Analysis textus

recensere

«Ille», quae ex illae sive illas provenit, priscum non iam retinet sensum demonstrativum; nil videtur aliud esse quam articulus definitus.

Quod ad «secrita» pertinet, notandum est litteram i saepe [e] significare in scriptura prae-Carolingiana.

Maxime interest «bboce» quia indicare videtur aliquas proprietates sermonis romani, videlicet reduplicationem phonosyntacticam, quae adhuc in ista regione fit, et betacismum sive commixtionem /w/ et /b/ etymologicorum. Auctor primum scripsit «boce», sed postea, aut ipse aut alius, ratus talem transcriptionem haud sufficere ad recte exprimendum sonum dictionis, insuper addidit «b» secundam. Fortasse iam percipiebat latinam et linguam vulgarem inter se differe.

Bibliographia

recensere
  • Luna Cacchioli, Alessandra Tiburzi, "Lingua e forme dell’epigrafia in volgare (secc. IX-XV)" in Studj romanzi n.s. vol. 10 (2014) pp. 311-352
  • Claudio Marazzini, La lingua italiana. Profilo storico, Il Mulino, Bononiae, 1994. ISBN 8815086757
  • Francesco Sabatini, "Un'iscrizione volgare romana della prima metà del secolo IX" in Studi linguistici italiani VI, 1966, pp. 49-80
  • Francesco Sabatini, S. Raffaelli, P. D'Achille, Il volgare nelle chiese di Roma. Messaggi graffiti, dipinti e incisi dal IX al XVI secolo, Romae, 1987
  • Luca Serianni, Lezioni di grammatica storica italiana, Bulzoni: Romae, 2005. ISBN 8883192567

Nexus externi

recensere