Inquisitiones Generales[1] vel Lusitane Inquirições Gerais erant publicorum officialium commissiones ab aliquibus Lusis regibus missae in dissimilibus regni partibus ad inquirendam territorialium nobilium et cleri possessionum legalitatem. Hoc opus erat quia, propter illorum temporum disturbationem causā relative recentis nacionalitatis constitutae et bellorum constantium contra Mauros et Castellanos, feudales domini, coenobia et ecclesia his rebus abusa sunt ad annectenda territoria quae ad ea iure non pertinebant.[2]

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. infopedia.org