Innocentium caedes (Rubens)
Innocentium caedes est alterutra binarum tabularum a Petro Paulo Rubens inter annos 1612 et 1614 pictarum, quae innocentium interfectionem iussu Herodis regis Bethleem in oppidulo factam (Mt 2: 16-18) effingunt.[1] Quae tabulae Toronti in Pinacotheca Ontarionis et Monaci in Pinacotheca Vetere servantur.
Nota
recensere- ↑ 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 "Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt."
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium caedes (Rubens) spectant. |