Incitatus
Incitatus equus fuit Caligulae imperatori Romano carissimus.
Caligula et munera gladiatoria et ludos circenses valde diligebat, quae non sine magnis expensis edere solebat, quo facilius plebs urbana sedaretur. Pridie ludorum, iussu Caesaris, quae viae ad Circum ducebant a milite claudebantur, ne Incitatus turbaretur.
Hoc studium Caligulae erga equum historici Suetonius[1] et Dio Cassius inter multa alia insana studia, quibus Caesar flagravit, numerant. Multi credunt fontem harum narrationum unum e multis mordacibus pagellis, quas in Caesarem senatores huius temporis scripserunt, fuisse. Historiographici hoc studium indicium esse putant, quod Caligula in dies dementior fieret (vide etiam Caesaris furor).
Hodie, haec historia saepe ut exemplum sumptuosae superbiae et immanitatis Caesaris habetur. Sic equus sacra aulorum Orientalium perficibat, quae Caligulae non licebat, rationem habens Senatus (ne Senatum obiurget). Equus, quasi incola Imperii pretiosissimus, Imperialis cultus particeps fit (cuius cultus primo saeculo elementum praecipuum vota "pro salute Imperatoris" erant).
Equum consulatum destinare simulavit Caligula ut Senatus dignitatem laederet: . Hoc auctoritatem Senatus minuebat, quia sic Caligula indicat, nullum Senatorem meritis Incitati aequalem esse.
Multa dona Caligula equo donavit, inter quae aquarium marmoreum, capistrum eburneum, ephippium purpureum, et monile gemmis margaritisque consertum. Incitatus in Palatio suo habitabat, cum suis servis et supellectilibus pretiosis. Cum Gaius saepe viros honoratissimos invitaret in nomine Incitati, opus erat equo spatiis quae illos accipere possent. In his sumptuosis epulis, accepit Incitatus hordeum coloratum auro, sicut cibum, et vinum ex aureo poculo, e quo Imperatori propinavit. Caesar mutavit solitam iusiurandi formulam ut "in bono et in bonis Incitati" fuit et equi sui tam contentus fuit ut eum consulem destinaret ad annum 42 a.C.n. eumque in Senatum legeret.