Incantantio serprentium[1] est genus spectaculi publici in quo incantator, instrumento musico canens, quasi per hypnosim, serpenti moderari videtur. Hodie praecipue in India aliisque terris Asiae Meridianae reperitur.

Incantator serpentium Indicus

De historia

recensere

Nonnullae mentiones similis incantationis in Bibliis reperiuntur:

  • Psalmus 58.5–6: "Venenum illis in similitudinem serpentis, / sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, / quae non exaudiet vocem incantantium / et venefici incantantis sapienter."
  • Ecclesiasticus 12.13: "Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis?"

Romani antiqui putabant Marsis, populo Italiae, naturalem vim contra serpentes infuisse. Itaque postea incantatores serpentium marsi appellati sunt.[2]

  1. D. Dionysii Cartusiani Opera Omnia, tomus XXXVI (Tornaci: typis Cartusiae Sanctae Mariae de Pratis, 1908), p. 721.
  2. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "marsus" Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "Marsi".

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad incantationem serpentium spectant.