Impetus Paschae in Srilanca anno 2019

-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Impetus Paschales in Srilanca anno 2019 fuit series actuum tromocraticorum bombis in Srilanca die 21 Aprilis 2019, id est, die Paschatis anni 2019, qui octo locis in urbibus Negombo, Columbo, et Batticaloa simul facti sunt. Inter hos locos tres ecclesiae Christianae et quattuor deversoria pretiosa fuerunt, in quibus plus quam 290 homines necati sunt.[1] Fuit pessimus actus tromocraticus post bellum civile in Srilanca finitum anno 2009.

Sanctuarium Sancti Antonii, ubi impetus factus est
Ecclesia Sancti Sebastiani, ubi impetus factus est
Deversorium Kingsbury, ubi impetus factus est

Quamquam religio publica Srilanca est Buddhismus, quem circiter 70% ex numero incolarum sequuntur, et incolae Hinduistae, Christiani et Muslimi sunt, auctores impetuum homines fundamentalismi Islamici putantur.

  1. [1], bbc.com nuntius a BBC