Imperium Galacticum (discretiva)
Imperium Galacticum in pluribus fabulis de rebus futuris apparet. Eiusmodi imperia plus minus exemplo imperii Romani excogitata sunt. Romae similia nonnulla primum res publicae fuerunt antequam imperia facta sunt. Auctores de primis imperiis Galacticis ab aliis inventis exempla sumpserunt ut alia de novo excogitarent imperia in libris vel ludis computatralibus. Ceterum non omnia eiusmodi imperia interstellaria nomen "Galacticum" habent.
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
Commeatus inter planetas saepe fit navibus interstellaribus quae citius luce vehunt saliendo trans hypercosmum qui in quarto spatii dimensione situs est. Hoc in hypercosmo leges naturales quas Albertus Einstein invenit non valent. Sed alius auctor aliam methodum inter stellas vehendi habeat. In libris Kenethi MacLeod naves citius luce vehi non possunt. Tempus autem intra navem, non autem extra, dilatationis relativae causa lentissime progredit si navis lucis celeritatem appropinquat.
- Imperium Galacticum in fabulis de Isaac Asimov scriptis
- in The Hitchhiker's Guide to the Galaxy mentio facta est prisci imperii Galactici.
- De bellis Stellaribus