The Hitchhiker's Guide to the Galaxy

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

The Hitchhiker's Guide to the Galaxy ("Peregrinatoris Enchiridion Galaxiae")[1] librum computatralem esse praetenditur a quo series radioprogrammatum librorumque de rebus futuris a Duglassio Adams scriptae appellantur.

Duglassius Adams

Ille apud BBC ab anno 1978 radioprogrammata scribebat agique curavit, quae in formas varias accommodatae sunt: trilogiam librorum in partes quinque scriptam inter 1979 et 1992 quorum primo est quoque Peregrinatoris Enchiridion Galaxiae nomen, dramata multa, seriem televisificum anno 1981, ludum computatralem anno 1984, pelliculam anno 2005, et alia. Nomen a titulo libri Kent Welsh, Hitchhiker's Guide to Europe, mutuatum est, qui vias urbesque et monumenta visitanda explicat eodemque tempore pretia peregrinis per Europam iter facientibus exacta aestimat.

Enchiridion ipsum recensere

 
The Hitchhiker's Guide to the Galaxy in nuntio comoediae scaenicae anno 1979 ficta

Sunt in serie librorum radioprogrammatumque duo personae principales, Arthurus Dent et Ford Prefect. Ford est investigator errans pro Peregrinatoris Enchiridione Galaxiae, encyclopaedia immani Megadodo Publicationibus edita in forma parvi computatri, qui continent commentationes digitales, sicut Vicipaedia, de rebus omnibus quae fieri possint in itinere per Galaxiam explicantes. Enchiridion non est in forma libri editus, quia tot paginae forma chartarum postulent librum sicut nonnulla importune magna aedificia magnitudinis. Verbis Ford, Enchiridion "explicat omnia de omnibus, quae tibi sint scienda. Hoc est eius officium."

A praefatione primi libri trilogiae:

... perhaps the most remarkable, certainly the most successful book ever to come out of the great publishing corporations of Ursa Minor; more popular than The celestial home care omnibus, better selling than Fifty-three more things to do in zero gravity, and more controversial than Oolon Colluphid's trilogy of philosophical blockbusters Where God went wrong, Some more of God's greatest mistakes and Who is this God person anyway? and nn many of the more relaxed civilizations on the Outer Eastern Rim of the Galaxy the Hitchhiker's Guide has already supplanted the great Encyclopaedia Galactica as the standard repository of all knowledge and wisdom, for though it has many omissions, contains much that is apocryphal, or at least wildly inaccurate, it scores over the older, more pedestrian work in two important ways. First, it is slightly cheaper; and second it has the words DON'T PANIC inscribed in large friendly letters on the cover ("Non tantum notabilis, etiam prosperus liber, quatior quam Cura Domui Caelestials Omnibus, plus emptus quam Quinquiginta et Tres Plus Res Facere Potes sine Gravitate, controversior quam Oolon Colluphid trilogium venditissimorum philosophicorum librorum, In quo Modo Deus Erravit, Plus Errores Magni Dei, et Quisnam Homo est Iste Deus? In multis cultibus plus remissis Exterioris Orientalis Orae Galactiae, iam Peregrinatoris Enchiridion reposuit magnam illam Encyclopaediam Galacticam, ut fons solitus omnium scientiae sapientiaeque, nam quamvis habeat multas omissiones, etiam continet multum quod est apocryphum, aut utique saeviter falsum, praeest senectiori magis pedestri operi duobus modis gravibus. In primo est parvo vilior, in secundo in operculo scribuntur verba magnis amicabilibus litteris NOLI PAVERE!")

Personae principales fabularum recensere

 
Peregrinatoris Enchiridion Galaxiae: imago anno 2009 ficta, anno 2023 Latine conversa
  • Arthur Dent — Homo Telluris, Anglicus misellus, semper sollicitans. Planeta domuque destruendis, cum Fordone pervagatur per Galaxiam.
  • Ford Prefect — Alienus, investigator Peregrinatoris Enchiridione Galaxiae vagibandus. Impotens madidus invisitatorum consuetudinum. Advenit in Terram investigaturus pro Enchiridione, et, stellanave eius fracta, factus haeritus est.
  • Trillian — Puella terrae pulcherrima ingeniosaque. Convenit Arturium in convivio, atque eorum conlocutio interrupta est a Zaphod, quem nunc per Galaxiam sequitur.
  • Zaphod Beeblebrox — Praesides Galaxiae. Periclitator, olim ab exercitu detrector, bonorum temporum creator, (fur? fortasse), furiosus publicator sui, ineptissimus in necessitudinibus humanis, saepe putatus modo insanire.
  • Marvin — Robotus territus.
  • Vogons — Alieni, qui Terram destruxerunt.
  • Slartibartfast — Magister planetae Magaratheae.
  • Mures — Auctores Terrae, et Cogitationis Profundae. Corpora ab altera dimensione, qui elegerunt mures esse vultus suos in dimensione nostra.
  • Deep Thought ("Cogitatio Profunda") — Computatrum qui explicationem vitae, mundi universi, omniumque calculavit.

Radioprogrammata recensere

Duglassius Adams duas series programmatum scripsit, annis 1978 et 1980 divulgatas. Ex his programmatibus recomposuit mythistorias The Hitchhiker's Guide to the Galaxy et The Restaurant at the End of the Universe.

  • Douglas Adams; Geoffrey Perkins, ed., The Original Hitchhiker Radio Scripts. Londinii: Pan Books, 1985. ISBN 0-330-29288-9
  • Douglas Adams, Geoffrey Perkins, M. J. Simpson, The Hitchhiker's Guide to the Galaxy: The Original Radio Scripts. 25th-anniversary UK printing. Londinii: Pan Books, 2003. ISBN 978-0-330-41957-4

Trilogia librorum recensere

 
Duglassius Adams Franciscopoli anno 2000 apud Congressum de securitate interretiali contionem dat

Ut dictum, Enchiridion fuit trilogia in partes quinque et interdum in partes sex. Libri ab radioprogrammatibus adapti sunt, sed singula multa inter versiones differunt.

The Hitchhiker's Guide to the Galaxy (primus trilogiae liber) recensere

Ford Prefect advenit in Angliam, data pro Enchiridione in Tellure collecturus. Stellanave sua fracta, Ford haeret in Terra annos 15, intuens in caelum, desperatus ut ulla scutella volans quaquam mox adveniret. Cum Arthuro Dent amici facti sunt, et cum Vogones adveniunt ad Terram sternendam, Ford in una earum stellanavium clam convectionem petit, et vitam Arthuri servat. Eos Vogones inveniunt, et in spatium eiciunt. Ab improbibilatite absurda, Trillian et Zaphod eos in stellanavem suam e spatio priusquam Ford Arthurusve asphyxient. Omnes per Galaxiam eunt, Magaratheam petentes, quod Zaphod fidem facit fabulae in Magarathea esse gentem, quae fortunam immanem accumulavit planetas machinantes et aedificantes.

Libri posteriores recensere

The Restaurant at the End of the Universe (alter trilogiae liber) anno 1980 divulgatus est. Life, the Universe, and Everything (tertius trilogiae liber) anno 1982 divulgatus est. So Long, and Thanks for All the Fish (quartus [!] trilogiae liber) anno 1985 divulgatus est. Quo succederunt libri quintus (exiguus, titulo Young Zaphod Plays It Safe, anno 1986 divulgatus) et sextus (titulo Mostly Harmless, anno 1992 divulgatus).

Series televisifica recensere

Series televisifica anno 1981 prodit.

Series radioprogrammatum posterior recensere

Phases Tertiaria, Quandaria et Quintessentialis inter Septembrem mensem 2004 et Iunium 2005 divulgatae sunt.

Pellicula recensere

Pellicula anno 2005 primum monstrata est.

Notae recensere

  1. Translatio quasi verbatim ab Ioscio facta

Bibliographia generalis recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad The Hitchhiker's Guide to the Galaxy spectant.
De versionibus