Ignatius, vulgo Ignazio Cassis (natus die 13 Aprilis 1961) est medicus et politicus Helvetiae.

Wikidata Ignatius Cassis
Res apud Vicidata repertae:
Ignatius Cassis: imago
Ignatius Cassis: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1961; Sessa
Patria: Helvetia

Natus est in pago Ticinensi, secundum fontes nonnullos Sessa in oppido,[1] per alios in nosocomio iuxta Castelrotto municipii Croglio,[2] patre autem Italo cuius civitatem recepit. Apud Aviascam in eiusdem pagi educatus civitatem Helveticam anno 1976 accepit. Rebus medicis studuit apud universitatem Turicensem, deinde Lausannensem ubi gradum doctoris medicinae anno 1998 ascendit. Medicus meruit et in pago nativo et apud milites montanos Ticinenses. Praeses vicarius fuit foederationis medicorum Helveticorum ab anno 2008 usque in 2012. Sodalis factionis liberalis democraticae, legatus est Consilio Nationali ab anno 2007 annos decem, sed die 20 Septembris 2017 ad Consilium Foederale electus est, ubi curam rerum externarum die 1 Novembris eiusdem anni suscepit, successor Desiderio Burkhalter. Praeses meruit Confoederationis Helveticae anno 2022.

  1. Vita apud parlamentum Helveticum
  2. Ita en:wiki, fonte "ignaziocassis.ch" hoc tempore inaccessibili

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  • Vita apud parlamentum Helveticum
Praesides Confoederationis Helveticae (2001–)
Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914–)