Aperire sectionem principem
Despectus in mediam urbem.

Ieffersonia (Anglice Jefferson[1][2][3]) est caput Missuriae, civitatis Civitatum Foederatarum, et urbs quinta decima a maxima in civitate.[4] Urbs etiam est sedes Cole Comitatus et principalis Areae Statisticae Metropolitae Urbis Ieffersoniae locus. Plurimae terrae urbanae in Cole Comitatu patent, sed parva regio septentrionalis in Callaway Comitatum extenditur.

Vexillum urbanum.
Ieffersonia annis 1860 adumbrata.
Ergastulum civicum Missuriense.

Ieffersonia a Thomas Ieffersonio, tertio praeside Civitatum Foederatarum, appellatur. Secundum Rand McNally, societatem technologiae et publicationis, urbs est "Pulchrissimum Americae Oppidum Parvum."[5]

Ieffersonia in septentrionali Planitiei Ozarkianae margine iacet, in meridiano Fluminis Missuriensis latere in regione quae Media Missuria appellatur. Etiam patet in occidentali Rhenaniae Missuriensis margine, unius e maioribus Civitatum Foederatarum Mediarum Occidentalium regionibus ubi vinum colitur. Capitolium Civicum Missuriense tholatus e rupibus in Fluvium Missuriensem ad septentriones despectentibus eminet; quas rupes Lewis et Clark per eorum expeditionem historicam praetergressi sunt, antequam Europae coloniam ibi constituerant.

Urbs per ludibrium Jeff tantum appellatur.[6]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere