Idle No More (Latine fere Non Iam Quieti) est series manifestationum in Canada habitarum ad Primarum Nationum iura pertinens. Anno 2012 exeunte incepta est cum quattuor activistae (quae sunt Nina Wilson, Sheelah Mclean, Sylvia McAdam, Jessica Gordon) Legi C-45 rectionis Canadensis adversae, nam eá publicam plurimorum fluminum lacuumque custodiam Harper amoveret et processum terras indigenas manibus privatis tradendi coeperet,[1] in Saskatchewan congressae sunt. Cum qui tacet consentire videatur, cumque haud satis hominum de his rebus eloqui crederent, nomen Idle No More finxerunt, educationis congressum sub hoc nomine mense Novembri 2012 tenuerunt, tweet cui hashtag "#IdleNoMore" in interrete miserunt, decimoque die mensis Decembris manifestationes per Canadam excitatae sunt,[2] quod iterum diebus 21 Decembris 2012[3] et 11 Ianuarii 2013[4] factum est.

Haec evolvuntur dum Theresa Spence, magistra Primae Nationis Attawapiskat, ex die 11 Decembris operistitio famis facere conatur ut Primus Minister Stephanus Harper et Gubernator Generalis David Johnston cum ea colloquantur de populi sui foederibus cum rectione Canadensi (et antehac Britannica) factis necnon de condicionibus generalibus.[5] Se dixit "pro populo meo mori paratam" esse.[t 1][6] Die 11 Ianuarii, duo congressus acciderunt: alter inter Primum Ministrum Harper et Primas Nationes, alter inter Gubernatorem Generalem et Primas Nationes habitus. Spence cum Gubernatore Generali convenit sed non Primo Ministro, et operstitium famis suum permansit, eo consilio, quod cum Primo Ministro et Gubernatore Generali una colloqui voluerit, non separatim.[7] Spence operstitio die 23 Ianuarii 2013 finem fecit, cum socii Congressus Primarum Nationum, Novae Factionis Democraticae et Factionis Liberalis declarationi ad Primarum Nationum iura pertinenti nomina sua inscripserint.[8]

  1. Wab Kinew (17 Decembris 2012). "Idle No More Is Not Just an "Indian Thing""  (Anglice)
  2. "Idle No More". 10 Decembis 2012  (Anglice)
  3. The Canadian Press (21 Decembris 2012). "National chief urges Canadians to 'stand with us'"  (Anglice)
  4. CBC News (11 Ianuarii 2013). "Idle No More protests held across Canada"  (Anglice)
  5. Cullen Bird (11 Decembris 2012). "Update: Attawapiskat chief begins hunger strike for treaty meeting"  (Anglice)
  6. The Canadian Press (12 Decembris 2012). "Attawapiskat Chief willing to die if it means helping her people"  (Anglice)
  7. CBC News (11 Ianuarii 2013). "Harper commits to 'high-level' treaty talks with First Nations"  (Anglice)
  8. CBC News (23 Ianuarii 2013). "Chief Theresa Spence to end hunger strike today"  (Anglice)

Textus Latine conversus

recensere
  1. "I'm willing to die for my people"

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!