Ichthys (Graece ἰχθύς), Iota Chi Theta Ypsilon Sigma, est vocabulum Graecum pro pisce. Quod etiam est acronymum in symbolo; vox ΙΧΘΥΣ componitur ex titulo Iesu Graeco: ησοῦς Χριστός, Θεοῦ Υἱός, Σωτήρ. Latine redditur 'Iesus Christus, Dei Filius, Salvator'.

Icthys, qui Christianitatem repraesentat.

Historia

recensere
 
Pisces cum corbe pane repleta eucharistiam significante. Imago in muro Coemeterii Calixti, saec. 2/3.

Symbolum piscis saepe in arte ecclesiae antiquae invenitur, imprimis in catacumbis Romanis. A loco evangelii secundum Lucam repetitur, ubi legitur: "Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: 'Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens'" (Lc. 5:9-10).

 
Ichthys-symbolum in birotula automataria; notaculum ad psalmum 23 refert.

Num symbolum a Christianis adhibitum sit, ut se invicem cognoscerent, aliis signum ingnorantibus, incertum est. Tertullianus in libro De baptismo (1,3) circa annum 200 Christum piscem (ἰχθύν) appellat; Christianos autem 'pisciculos' e Christo natos: "Sed nos pisciculi secundum ἰχθύν nostrum Iesum Christum in aqua nascimur."

Usus hodiernus

recensere

Cum symbolum piscis post saeculum tertium paene in usu fuisset, ab anni 1970 saepissime in publico videri potest sive apparationes ecclesiasticas sive fidem hominum, qui signo utuntur, demonstrans.

Piscis Darwinianus est parodia huius symboli, quo sectatores theoriae evolutionis utuntur, loco ἰχθύς nomine Carolo Darwin posito.

Nexus interni

Si plus legere vis

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ichthys spectant.