Iarchas
Iarchas vel Iarcas fuit Indorum philosophorum princeps, fortasse fictus, a Philostrato in Vita Apollonii Tyanei descriptus. Iarchas Apollonio septem anulos dono dedit: "Scribit praeterea Damis Iarcham septem annullos Apollonio dedisse, stellarum septem nominibus cognominatos, quorum singulos diebus singulis gestabat Apollonius, iuxta dierum nomina illos distinguens."[1] Secundum Hofmannum "Eius septem annuli, quos Apollonio Thyaneo dono dedit, celebres sunt; quorum beneficio illum Iuventae nitorem praetulisse, quamvis iam centesimum Annum excessisset"; ad librum tertium Vitae Apollonii etiam affert (fortasse aliam editionem).[2]
Notae
recensere
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.