Iamnia (Hebraice יַבְנֶה Javneh, Arabice يبنة, DMG Yibna) est urbs in Israel, fere 30 chiliometra a Telavivo in meridiem versus.

Panorama urbis Iamniae

HistoriaRecensere

Oppidum ad tempus Chanaanitarum repetit. Effossionibus fere 2000 vasa sacra saeculi 9./8. a.C.n. repperta sunt, quae ex templo oriunda esse videntur. Numquam ante tantus vasorum numerus aetatis ferreae in Israel repertus est. Biblia Iamniam urbem Philistaeorum fuisse narrat, quae ab Ozias rege expugnata et in Regnum Iudae inserta est (II Paralipomenon 26,6).

Anno 70 Hierosolymis a Romanis expugnatis temploque deleto Synhedrion (summum consilium) circa annum 72 Iamniae convenit. Eodem tempore ibidem Jochanan ben Sakkai duce notissima schola Iudaica orta est, de qua Leo Feuchtwanger in in sic dicta trilogia Joseph prolixe narratur.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iamniam spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!