Iacobus Triglandius III, (apud se Iacobus Triglandius J.F. J.N., vulgo saepissime Iacobus Triglandius iunior; Harlemi die 8 Maii anno 1653 natus; Leidae die 22 Septembris 1705 defunctus), fuit theologus et Hebraista Christianus Batavicus ac professor et bis Rector Magnificus Academiae Lugduno-Batavae.

Iacobi Triglandii III imago, anno ca. 1700 fortasse ficta.

Iacobus Triglandius III, anno 1653 Harlemi, parentibus Iacobo Triglandio II et Iohanna de Marees, natus, anno vero 1664 inter unius mensis spatium, cum patre tum matre privatus est. Pueri curam susceperunt avunculus Daniel de Marees et patruus Cornelius Triglandius, quorum hic etiam Guilielmi Auriaci paedagogus fuerat, et utrumque adulescentem alteri commendavit.

Anno 1667 Iacobus studia suscepit Harderovici in Academia Gelro-Zutphanica, apud patruum alterum Theodorum Triglandium iuris professorem deversatus.



Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!