Iacobus Monod, vulgo Jacques Lucien Monod (natus Lutetiae die 9 Februarii 1910; mortuus Canuae die 31 Maii 1976) fuit biologus et biochemicus Francicus, qui anno 1965 (una cum Andrea Lwoff et Francisco Jacob) ob biologiam molecularem ac geneticam molecularem a se excultas Praemium Nobelianum Medicinae accepit de studio enzymi. Cum Francisco Jacob mRNA invenit, et Excherichiae coli studuit. Professor Collegii Franciae, praeses Instituti Pasteur ab anno 1971 ad annum 1976 fuit.

Wikidata Iacobus Monod
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Monod: imago
Iacobus Monod: imago
Nativitas: 9 Februarii 1910; Circumdarium XVII Lutetiae
Obitus: 31 Maii 1976; Canua
Patria: Francia
Nomen nativum: Jacques Lucien Monod

Familia

Genitores: Lucien Monod; Charlotte MacGregor
Coniunx: Odette Monod-Bruhl
Proles: Philippe Monod
Familia: Monod

Memoria

Sepultura: Cannes (Grand Jas) Cemetery

Etiam auctor est Le hasard et la nécessité ("Fors et necessitudo"), libri philosophici de biologia sui temporis.

Nexus externi

recensere
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!