Iacobus Brolin anno 1981

Iacobus Brolin, pseudonymum Craig Kennethi Bruderlin (Anglice: James Brolin et Craig Kenneth Bruderlin; natus Angelopoli die 18 Iulii 1940), est histrio Americanus. Craig Kennethus filius Helenae Susannae Mansur et Henrici Bruderlin est. Etiam filius eius Ioshua Brolin actor est. Iacobus Brolin praeclaram cantricem Barbaram Streisand anno 1998 ut tertiam uxorem in matrimonium duxit.

Pelliculae selectaeRecensere

Nexus externusRecensere

  • De Iacobo Brolin in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!