Iacobus Bedrotus Pludentinus[1] (Jacob Bedrott;[2] natus 1493 aut 1497; mortuus anno 1541) fuit philologus et reformator[3] Cisarulanus. Ab anno 1524, lectiones publicas de lingua Graeca tenuit apud Dominicanos huius urbis, amico Christiano Herlino eodem tempore mathematicas docente;[4] fuit postea apud scholam Argentoratensem professor Graecitatis. Cum eodem Herlino editionem Deipnosophistarum Athenaei paravit et anno 1535 Basileae divulgavit.

  • In omnes M. Tullii Ciceronis orationes, quot quidem extant, doctissimorum uirorum lucubrationes, summa diligentia, ac singulari erga Ciceronianae eloquentiae studiosos fide in unum uolumen collectae, ac partim etiam antea, partim nunc primum in lucem editae. Basileae: ex officina Roberti Winter, 1539
  • Ὁμήρου ἐξηγήτης: Homeri interpres. Argentorati: per Wendelinum Richelium, 1539. 3 voll.

Editiones

recensere
  • L. Flori Gestorum Romanorum libri quatuor à mendis accuratissime recogniti
  • Ἀθηναίου δειπνοσοφιστῶν βίβλια πεντεκαίδεκα: Athenaei Dipnosophistarum, hoc est argute sciteque in convivio disserentium, lib. XV, quibus nunc quantum operae ac diligentiae adhibitum sit, satis fidei erit, quod nunquam antehac lector eo scriptore neque integrius, neque commodius ... est usus [edd. Iacobo Bedroto, Christiano Herlino. Basileae: Johann Walder, 1535] (Graece) De hac editione

Versiones

recensere
  • Martinus Bucerus, Non esse ferendas in templis Christianorum imagines et statuas e lingua Theodisca in Latinum versum (Argentorati, 1530)

Bibliographia

recensere
  • Conradin Bonorand, "Jacobus Bedrotus Pludentinus: Beiträge zur Biographie eines Vorarlberger Humanisten" in Jahrbuch Vorarlberger Landesmuseumsverein, Freunde der Landeskunde (1962) pp. 75-113
  • A. Clerval, "Strasbourg et la Réforme française (octobre 1525-décembre 1526)" in Revue d'histoire de l'Église de France vol. 7 (1921) no. 35 pp. 139-160


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.