Iacobus Alphaei
Iacobus Alphaei (Graece Ἰάκωβος Ἁλφαίου) fuit unus ex duodecim apostolis Iesu, fortasse idem qui Iacobus Minor et Iacobus Iustus ("frater Domini").
Obitus: 62 CE; Aegyptus
Patria: Roma antiqua
Familia
Memoria
In Novo Testamento
recensereMatt. 10.2–4:
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Marc. 3.14–19:
Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare habentes potestatem eiciendi daemonia: et imposuit Simoni nomen Petrum; et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
Luc. 6.13–16:
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
Act. 1.13:
Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
Notae
recensere
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Minorem spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |