Hypha[1] est fungorum organum filiforme. Hypharum crassitudo a 1,5 ad 10 µm est. Hypharum summa mycelium nominatur. Interdum et Actinomycetalium fila tenuia hyphae nominantur.

FunctioRecensere

Hyphae aquam et substantias nutritivas absorbent. Nonnullorum fungorum hyphae in haustoria transformantur vel etiam, si de fungis carnivoris agitur, in laqueos captantes.

StructuraRecensere

Hyphae e cellulis aut ex cellula una cum multis nucleis compositae sunt. Hyphae multarum cellularum septatae nominantur, unius cellulae eseptatae. Tantum apicaliter hyphae crescunt et in ramos multos ire possunt. Saepe in greges longitudinaliter consociantur, ut rhizomorphas component, Hypharum plexus duriores sclerotia nominantur.

Fungorum carposomata non e parenchymate constant, sed e hyphis perplexis composita sunt, quae plectenchyma (vel textum falsum, vel pseudoparenchyma) formant.

 
Hyphae

NotaeRecensere

  1. De Graeco ὑφή, aranearum tela.

BibliographiaRecensere

  • Kirk P. M., Cannon P. F., Minter D. W., Stalpers J. A. Ainsworth and Bisby's Dictionary of the Fungi.