Horace (Cornelius)
Horace est tragoedia Petri Corneille Francici poetae quinque actibus disposita et alexandrinis versibus (dodecasyllabis) scripta ; anno 1640 Parisiis in theatro du Marais in scaenam primum edita est[1]. Argumentum e praeclara Horatiorum et Curiatiorum fabula, a Tito Livio et Dionysio Halicarnassensi narrata, ductum est. In operibus Cornelianis prima tragoedia "Romana" fuit, in quo genere postea diu perstitit : una e quatuor optimis tragoediis vulgo habetur (ceterae sunt Le Cid, Cinna, Polyeucte), etsi soror ab ipso fratre necata non omnibus grata visa est[2].

De argumento
recensereFabula Liviana quam Petrus Corneille sequitur haec erat : Alba et Roma bellum paene civile (nam Roma a colonis Albanis condita erat) sibi invicem de imperio gerebant. Ne tamen plures viros in hoc certamine amitterent, tres bellatores nominat utraque civitas, Roma tres Horatios fratres, Alba itidem tres Curiatios qui pro suis ita dimicarent ut qui vicissent imperium patriae detulissent. Mox duo Horatii in pugna cadunt, tres Curiatii quamquam diverse saucii supersunt. Tum ultimus Horatius fugam simulat atque ita cursu persequentes hostes magnis intervallis dissociat. Tum revertitur atque tres Curiatios singulos vincit et necat.[3] Romam rediens sororem obviam euntem gladio transfigit quia publice sponsum (unum e Curiatiis) defleverat, hostem populi Romani.Quod ob scelus Horatius primo a iudicibus morte damnatus est, postea a populo precibus patris senis donatus et ob insignia merita absolutus, ita tamen ut piacularibus ritibus scelus expiaret. Cetera de suo addidit poeta.
In tragoedia Corneliana vero argumenti summa est dissensio inter honorem et officia patriae debita ex una parte atque amorem et naturales necessitudines ex altera, quod critici Francici dilemme Cornélien (Cornelianum dilemma) nominare solent. In quo muliebres sensus a virilibus vehementer discrepant.
De personis
recenserePraecipuae personae ex historiis antiquis sumptae sunt, aliae (Sabina, Iulia, Valerius, Flavianus, Proculus) a Corneille inventae sunt. Soror Horatii a poeta Camilla appellatur, cui nomen nullum a veteribus auctoribus datur.
Enumeratio
recensere- TULLE, Romanorum rex.
- Le vieil HORACE, eques Romanus.
- HORACE, filius prioris personae.
- CURIACE, Albanus sponsus Camillae.
- VALÈRE, eques Romanus, amore Camillae captus.
- SABINE, uxor Horatii et soror Curiatii.
- CAMILLE, sponsa Curiatii et soror Horatii.
- JULIE, matrona Romana, amica Camillae et Sabinae.
- FLAVIAN, miles Albanus.
- PROCULE, miles Romanus.
Mores
recensereSenex Horatius exemplar veterum morum Romanorum est, qui tempore Ciceronis et bellorum civilium in litteris ad caelum extollebantur atque desiderabantur. Ille enim nihil pensi habet nisi honorem et virtutem suorum atque patriae commoda. Itaque humanitate carere nonnullis visus est, ut in illa celeberrima altercatione de ultimo filio habita, ceteris duobus iam occisis :
- JULIE Que vouliez-vous qu'il fît contre trois ?
- LE VIEIL HORACE Qu'il mourût,[4]
Nonnumquam tamen senectute aliquatenus mitigatus miseratione adficitur cum in mentem ei veniunt morituri adulescentes :
- Loin de blâmer les pleurs que je vous vois répandre,
- Je crois faire beaucoup de m'en pouvoir défendre,[5]
Aliquanto durior est filius eius Horatius adulescens qui in adfinibus et amicis pro patria necandis velut culmen gloriae videt, quo non quaelibet virtus ascendere potest. Contra Curiatius humanior est qui officia patriae debita non recusat quidem sed vitae beatae amissae atque naturae vinculorum ruptorum dolore adficitur. Quae utriusque personae dissimilitudo optime in hac altercatione ostenditur, quam Voltaire multum admirabatur[6]:
- (HORACE) : Albe vous a nommé, je ne vous connais plus.
- CURIACE : Je vous connais encore, et c'est ce qui me tue ;[7]
Camilla econtra muliebrem impotentiam praebet nec quicquam pensi in vita habet nisi amorem et vitam beatam. Itaque, sponso occiso, cupidinem imperii Romanorum vehementer increpat atque patriae coram fratre victore maledicit, qui eam ira commotus necat. Frater et soror eodem furore incitari videntur, in quo Corneille cum traditione antiqua discordat, scilicet ne Horatius merum monstrum esse a spectatoribus iudicaretur.
Notae
recensere- ↑ Et anno 1641 prelo mandata.
- ↑ De quo Corneille ipse nos certiores fecit in suo Examen quod editioni anni 1660 praeposuit.
- ↑ De hoc miro Christianus Wernicke anno 1697 epigramma quoddam laudatorium confecit cum imagine Romani semper victricis. - cf. "Auf den Zweikampf der Horatier und Curatier" - apud: Epigramme, Berolini 1909, p. 310-311
- ↑ Versus 1021 : 'Quid contra tres facere potuit ? - Mori.'
- ↑ Versus 951-952 : 'Tantum absum a reprehensione lacrimarum vestrarum/ Ut magnam rem efficere mihi videar cum meas reprimo'.
- ↑ Commentaire sur Corneille, 1764.
- ↑ Versus 502-503 : 'Alba te nominavit ; nihil iam mihi cum te./ Etiamnunc mihi aliquid cum te, ideoque morior.
Plura legere si cupis
recensere- Jean-Noël Gaudy, "Horace de Corneille. Conflits d’appartenance, dilemmes cornéliens", in Visites littéraires de l’inconscient religieux, Burdigalae, 2011: 47-69
- Pierre Giuliani, "Le frontispice d’Horace entre violence et bienséances", Cahiers du GADGES, 2014: 199-208
- Louis Herland, Horace ou naissance de l'homme, Editions de Minuit, 1952 Gallica
- Aurélien Maignant, «Le critique est-il metteur en scène? Relire la querelle d’Horace avec les philosophies de la fiction », Études de lettres, 2020: 229-248.
- Ivan Morane, "« Une » mise en scène d'Horace", Études Normandes, 1984: 89-96
- Alain Niderst, "Le meurtre de Camille et le jugement d'Horace: Réflexions sur l'esthétique cornélienne", Annales de Normandie, 1982: 103-109
- Marie-Claire Planche, "Le frontispice de Charles Le Brun pour Horace de Corneille : un rideau de scène et sa mise en abîme", Cahiers du GADGES, 2014: 179-198
- Christian Reidenbach: "Affermir des Couronnes. Politische Imagologie in 'Horace' (1640)", in suo libro: Gesten der Entscheidung. Spielarten von Souveränität im Theater Pierre Corneilles (1636–1643), Berolini et Bostoniae 2024, p. 199–253 (aditus partialis)
- Alexander Roose, "Au-delà de la vertu. Le néo-stoïcisme d’Horace" in Pratiques de Corneille, Rotomagi, 2012: 651-661
- Éric Tourrette, "Horace ou la tragédie du sens", Littératures, 2007: 211-222