Index ad cauponam

Hopfengrund (ad litteras: Vallis humuli) in meridie Arnstadii invenitur ad pedem fagorum altarum et Montis Walpurgis. Nomen primo datum est ei anno 1602 itaque thermopolium hoc inter antiquos Arnstadii locos refectionis relaxationisque numerari potest.

HistoriaRecensere

Aedificium annis inter 1877 et 1880 erectum usque annum 1920 caupona erat. Tunc urbs locum acquisivit; mutationibus anno 1923 confectis hospitium relaxatorium infantibus phthisi laborantibus portas patefecit. Annis inter 1945 et 1948 orphanotrophium et infantium refugium infuerunt. Ex anno 1949 ad valetudinarium municipiale pertinebat (sex per annos), ubi tuberculosi laborantes curabantur. Lectuli XLV infirmis servabantur. A mense Septembri anni 1955 schola aurificum specialis aperta est, quo ex omnibus regionibus Rei publicae democraticae Germanicae iuvenes erudiendi convenerunt. Cum schola fabrorum Arnstadii in via Caroli Liebknecht Kalendis Septembribus 1977 aperta esset, disciplinae omnes ad novos ludos remotae sunt. In situ ad Hopfengrund autem mansit tantummodo hospitium discipulorum meritorium.

Inde ab anno 1994 Institutum Thuringiense ad magistros complementarie docendos et horaria scholastica ellaboranda ibi sartum et tectum conservabatur. Denique Kalendis Maiis societas socialis Volkssolidarität, quae dicitur, venit antequam gerontocomium quoddam ibi conclavia obtineret. Hodie in diribitorio moderno cubicula et cibi offeruntur omnibus hominibus, velut migratoribus silvas saltusque perlustraturis.

 
Conorum areola haud procul a diribitorio iuxta viam sita

BibliographiaRecensere

Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (ed.): Chronik von Arnstadt. Kirchschlager, Arnstadii 2003, ISBN 3-934277-07-1, p. 292.

Nexus externiRecensere