Hohenleuben oppidum est in Circulo Greiz in Germania inter valles fluminum Weida, Leuba et Triebes circumdatum. Pridie Kalendas Ianuarias 2021 incolas 1388 habuit. Burgimagistra Stephania Soch est nulli factioni politicae adhaerens. Hodie administratio in manibus magistratuum oppidi Langenwetzendorf congesta est.

Nundinarum area cum fano et curia in Hohenleuben

Historia

recensere

Oppidum hoc creatum est duobus ex nucleis, ex inferiore quodam apud stagnum et superiore circa Burgum Reichenfels et fanum sito. Mentionem primam iam anno 1267 habemus in documento advocatorum Wydensium quodam. Viri isti anno 1356 castellum Reichenfeld construi iusserunt quod administrationi regionali maximi momenti futurum erat. Ultimus in serie possessorum saepe mutata principes Rusae lineae minoris fuerunt. Privilegia urbis non ante annum 1928 incolis concessa sunt.

In crypta ecclesiae secundum classicas formas constructae principes lineae Reuß-Köstritz sepulti sunt. Xystus aesculorum amoenus visitatorem ad ruinas burgi ducit. Vestigia burgi ex saeculo XVII caduci viridario magico quodam comprehenduntur cum herbis mirificis etiam in historiunculis atque fabellis regionalibus partes suas agentibus. In aedificio oeconomico autem anno 1825 domino Iulio Schmidt instigante societas antiquitati explorandae Vogtländischer Altertumsforschender Verein zu Hohenleuben fundata est. Ita cunae antiquissimi musei burgensis totius Germaniae positae sunt qui etiam nunc bibliothecam miram, collectionem rerum praehistoricarum, naturalis historiae partem, documenta imaginesque ad burgum spectantia, archivum magnum et res ad quaestus varios (e.g. de fumabulis faciendis) habet.

Circumiecta naturae ambientis et periegetica

recensere

E specula in burgi vertice sita plagas et montes ardesiarum praemiras inspicere licet. Omni aetate Hohenleuben ad ruinas festum magnum vulgo indicitur. Semitae multae ad excursiones in finitima territoria faciendas invitant atque alliciunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hohenleuben spectant.