Hilazon Tachtit

locus archaeologicus
Hilazon Tachtit (Israelis borealis physicalis )
Hilazon Tachtit
Hilazon Tachtit
Situs in Israële septentrionali

Hilazon Tachtit est spelunca in Galilaea Israëlis septentrionalis et locus archaeologicus. Ibi sepulturae hominum ad minimum 25 culturae Natufii aevi Epipalaeolithici repertae sunt separatimque sepultura curiosissima mulieris parvae claudicantis, annum aetatis fere quintum et quadragesimum agentis, quae samanaeam fuisse censetur. Iuxta eam patera basaltica fracta posita erat. Circa ordinatae erant testudines fractae speciei Testudo graeca quinqueginta necnon ossa, ala una speciei Aquila chrysaetos, os pelvis Panthera pardus, capita duo Martes foina, cauda Bos primigenius, pes prior Sus scrofa, cornu dorcadis, conchae Cerastoderma tres, pes humanus.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere