Heroes of Might and Magic (fere Heroes potentiae magiaeque, saepe breviter HOMM) est series ludorum computatralium de rebus phantasticis, pars maioris seriei Might and Magic (MM) appellatae, quam Ioannes Van Caneghem creavit cum societate sua New World Computing. Postea seriei ius dominii societas 3DO emit, nunc Ubisoft tenet. Ludus primus (Heroes of Might and Magic: A Strategic Quest) editus est anno 1995, et series etiamdum protrahitur. Ludi nonnulli etiam consolis lusoriis apti sunt.

In HOMM maximam agunt partem heroes, qui exercitus mythicarum beluarum ducunt et in imaginario orbe terrarum pro factionibus suis bella gerunt.

De modo ludendi

recensere

Suscipit lusor quamvis factionum regendam illiusque ducit heroas, per quos exercitus moveri possunt. Pertinent heroes militesque non solum ad genus humanum, sed etiam ad genera nonnulla mythologica, in quibus sunt exempli gratia Alfi Daemonesque. Urbes quoque graves in ludo, ita ut captae victoriam expugnatori saepe conferant. In urbibus aedificia consurgunt, in quibus bellatores conscribuntur, machinae bellicae instruuntur et heroes arte magica erudiuntur. Urbes, heroes et ager omnis monstrantur in tabula geographica omnibus visibili, quae exercitibus dirigendis belloque gerendo prosit. Lusores alterni heroas movent urbibusque suis consulunt, et tempus spatio hebdomadum mensiumque ordinatur.

Index ludorum seriei

recensere

Ludus King's Bounty, a New World Computing anno 1990 editus, praecursor horum ludorum habetur, etiamsi non est pars seriei. In Heroes of Might and Magic V et eum sequentibus multum scaenae fabulaeque ludi mutatum, cum primus sit ludus perfectus iure dominii societati Ubisoft vendito.

  • The Price of Loyalty (1997), complementum
  • Armageddon's Blade (1999), complementum
  • The Shadow of Death (2000), complementum

Heroes of Might and Magic IV (2002)

  • The Gathering Storm (2002), complementum
  • Winds of War (2003), complementum
  • Hammers of Fate (2006), complementum
  • Tribes of the East (2007), complementum

Nexus interni

Nexus externi

recensere