Herodotus (historicus Byzantinus)

Herodotus (Graece Ἡρόδοτος) fuit historicus Graecus, frater Menandri Protectoris, qui Mauricio Caesare imperatore vixit.

Secundum Sudam, scripsit, socio fratre, Historiam Byzantinam, quae narrationem Agathia ab anno 558 excipiebat. Potest fieri ut ei nomen fuerit Herodorus vel Heliodorus, quod nomen legitur in antiquissimis manuscriptorum qui adhuc extent.[1]

  1. Gulielmus Smith (editor), "Herodotus," A Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Bostoniae: Little, Brown, 1867), 2: 436. Editio interretialis.