Hermeneutica ontologica in psychotherapia est phaenomenologica humanitatis theoria, quam psychologi, psychiatri, et consiliatores earum disciplinae et negotio adhibere solent.[1] Unde psychotherapia hermeneutica est adhibitio omnis philosophiae phaenomenologicae hermeneuticae. Cognata est aliis hermeneuticae philosophicae generibus, inter quae hermeneutica biblica (solum interpretatio textuum sacrorum) et hermeneutica radicalis (ratio deconstructionis radicalis significationis exsistentialis). Psychotherapia autem hermeneutica, quamquam aliis latiusque notis psychotherapiae theoriis cognata, sicut therapia in persona fundata et exsistentialis, bene constitutum studiorum empiricorum corpus non habet, sed nihilominus indolem humanam describere atque occupare vere conatur.[2][3] Psychotherapia hermeneutica, analytica et philosophica Anglo-Americana aliarum psychologiae et psychotherapiae theoriarum fundamenta iudicans, unicam praebet sententiam de quod esse humanum significat.[2][3] Quoniam multae ex his traditiones aliis (inter quas Cognitive-behavioral therapy et Dialectical-behavioral therapy) sollertias certationis, cogitata, vel sui exprimunt, psychotherapistae hermeneutici exprimunt ambas quaestiones humanas et earum correctionem fieri in affinitatibus humanis inter se et cum earum mundo.[2][4]

Gulielmus Dilthey, philosophus hermeneuticae.

Nexus interni

  1. Chessick 1990.
  2. 2.0 2.1 2.2 Richardson, Fowers, et Guignon 1999.
  3. 3.0 3.1 Martin et Sugarman 2005.
  4. Slife et Wiggins 2009.

Bibliographia

recensere
  • Chessick, R. D. 1990. Hermeneutics for psychotherapists. American Journal of Psychotherapy 64(2):256-273.
  • Martin, J., et J. Sugarman. 2005. Toward an interpretive psychology. In Critical thinking about psychology: Hidden assumptions and plausible alternatives, 251-266. Vasingtoniae: American Psychological Association.
  • Richardson, F. C., B. J. Fowers, et C. B. Guignon. 1999. Re-envisioning psychology: Moral dimensions of theory and practice. Franciscopoli: Josey-Bass Publishers.
  • Slife, B. D., et B. Wiggins, B. 2009. Taking relationship seriously in psychotherapy: Radical relationality. Journal of Contemporary Psychotherapy 39(1):17-24.

Nexus externi

recensere