Henricus I (natus anno 919 vel 922 oppido Nordhausen (Thuringia, mortuus 1 Novembris 955 vico Pöhlde) dux Lotharingiae et postea Bavariae fuit.

Henricus Henrici I regis filius et frater Ottonis I imperatoris erat. Uxorem duxit Iuditham, filius eius Henricus II ei successit dux Bavariae. Praeterea duas filias habuit.

Anno 938 una cum Giselberto duce Lotharingiae contra Ottonem fratrem coniurationem fecit. Ab Ottone victus ad Ludovicum IV regem Franciae fugit et tum, cum is cum Otton pacem fecisset, fratri se dedit. Otto eum ducem Lotharingiae fecit, sed ex hoc ducatu mox expulsus est. Anno 941 frustra conatus est Ottonem Quedlinburgi necare. Sed tamen ei venia data et Henricus anno 948 dux Bavariae factus est. Anno 955 mortuus est.