Hendecasyllabus Alcaicus

Forma hendecasyllabi Alcaici ictibus indicatis.

Hendecasyllabus Alcaicus est versus poesis Graecae qui etiam in Latinas litteras pervenit; constat in serie monometri iambici hypercatalectici (∪ — ∪ — X; prima potest syllaba longa interdum esse) atque dodrantis I (forma: — ∪ ∪ — | ∪ X). Pro consuetudine ictus cadit in syllabas longas.

Praecipue hendecasyllabus Alcaicus adhibitus est in strophis Alcaicis componendis, una cum enneasyllabo Alcaico ac decasyllabo Alcaico.

Nexus interni