Helimutus Marx
Helimutus, vulgo Hellmuth Marx (Lentiae natus die 17 Iunii 1915; mortuus Luenzinae(de) die 1 Ianuarii 2002) fuit sculptor Austriacus.
Vita
recensereMarx natus est minimus quinque liberorum Lentiae ad Danuvium sitae. Pater, Victorius Marx (1870–1928) Graecio proveniens, praefectus militum "exercitus imperatoris regisque" fuit; mater eius, Clara Marx nata nomine Pichler (1876–1948), provenit Traburch castro (caupona Post).
Anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto, Helimutus Marx frequentabat scholae medium Graecii situm, quod est patria matris patris sui (Theresia Pesendorfer familia fabrorum orta). Mense Iunio anni 1933 examen maturitatis in instituto Mariae suscepit.
Eodem ab anno in academia technicarum rerum Graecii sita septem tempora semestria architecturae studebat exemplaria Traburch castri propinquitatis Pichler fortasse sequens simul scholam provincialem studiorum artis Stiriae a Daniele Pauluzzi et Alfredo Wickenburg et Friderico Silberbauer professoribus acceptus. Ibi etiam a Wilhelmo Gösser classem artificum sculpturae ligneae lapideaeque regente didicisse dicitur. Wilhelmus Gösser filius erat sculptoris Hans Brandstetter anno 1909 creantis tabulam reminiscendi Friderico Marx poetae in Traburch castro peragenti.
Anno 1938 et anno sequente, miles Viruni servitium peragens primo exactus secundum ordinem eo militi ad frontem Maris Germanici ingrediendum fuit. Res belli ad Lapponiam, Finlandiam, Norvegiam usque ad Narvicum eum tulerunt. A mense Maio usque ad mensem Ianuarium anni 1940 stipendia intermittere ei licuit, ut probatione admissionis superata scholam generalem sculptorum apud academiam artium figurativarum Vindobonensem frequentaret. Hic etiam in semestri hiemali anno 1941 et anno sequente commeatus studiorum gratia acceptus est.
Anno 1946 et anno sequente Vindobonam ad academiam loco Schiller sitam qualem classem artificum sculpturae apud Iosephum Müller revertit. Loco Sancti Sanguinis ad montem Cloccanum magnum anno 1948 a matri sua et duabus e sororibus receptus erat. Tempore litteris studendi Vindobonae finito a mense Iunio anni 1947 usque ad autumnum anni 1955 loco Sancti Sanguinis manens ab anno 1948 artifex sui iuris lavorare coepit. Nonnullos annos inter locum Sancti Sanguinis et Traburch castrum interversatus hic finaliter usque ad mortem suam domo Stainern apud locum cursualem, cui nunc etiam nomen est locus fori, consedit. Helimutus Marx Kalendis Ianuariis anni 2002 Agunti ex vita discessit.
Opera
recensereHelimutus Marx, cuius in opere corpus humanum dominatur, artifex formans opera rerum creabat. Maxime sculptor erat. Praeter hoc genus princeps, praeterea arti pingendi, volvente vita ceteris artibus figurativis Helimutus Marx se dedidit. Eruditionis sculptorum erat actionem delineare et pingere, quod interdum colebat et postea photographia supplevit. Imagines negativae, inter quas photographiae imaginis pictae sunt, amissae sunt.
Litterae
recensere- Heidi Brunnbauer: Hellmuth Marx. Bildhauer in Oberdrauburg, Leben und Werke, Edition Weinviertel, Gösing am Wagram 2014, ISBN 9783902589514.
Schola
recensere-
Figura Madonna sepulcri Helimuti, Sepulcretum Traburch Castri
-
Madonna, Sanctum Sanguis
-
Pastor Bonus, Sanctum Sanguis
Situs interretiales
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Helimutus Marx spectant. |
Lege Ἕλμουτος Μάρξ ("Helimutus Marx") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Marx, Hellmuth in austria-forum.org
- scriptum Der Großglockner in austria-forum.org
- domus Stainern et caupona Post nunc