Haselünne
Haselünne est oppidum in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli Terrae Emesensis. Clarum commune et propter vinum adustum societatis Berentzen hic productum est. Ad Haselünne etiam vici Andrup, Bückelte, Dörgen, Eltern, Flechum, Hamm, Huden, Hülsen, Klosterholte, Lage, Lahre, Lehrte, Lohe, Lotten atque Westerloh pertinent.
Locus: 52°40′0″N 7°28′0″E
Numerus incolarum: 13 663
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Groß Berßen, Lähden, Herzlake, Dohren, Lengerich, Lower Saxony, Gersten, Bawinkel, Geeste, Meppea, Klein Berßen
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 890 Haselünne nomine Lunni primo in actis nominatum est, cum Ludovicus imperator hanc regionem monasterio Novae Corbeiae tradidit. Diu Haselünne deinde ad Dioecesem Monasteriensem pertinuit. Ab anno 1803 regio ad Magnum Ducatum Arenberg-Meppeam pertinuit. Annis 1810 - 1813 ad Primum Imperium Francicum transiit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus Meppea conditus est, cuius caput Meppea erat et ad quem Geeste ad annum 1977 pertinuit. Ab anno 1946 Circulus Meppea pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 etiam vici supra dicti ad Haselünne accesserunt. Anno 1977 Circulus Terrae Emesensis conditus est, ad quem Geeste ad hunc diem pertinet. Magister civium Haselünne ab anno 2011 Wernherus Schräer est.[1]
Oeconomia
recensereIn Haselünne triae? fabricae aquam vitam sunt.? Illis? nomina Heydt, Berentzen Roscheque habent.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Haselünne spectant. |