Harrius Potter (persona)
Harrius Potter (gen. Harrii Potteri) est persona ficta et actor princeps in mythistoria fabulosa creata ab Anglica scriptrice Ioanna Rowling (cui fabulae auctrici nomen est J. K. Rowling), cuius acta et facinora narrantur in librorum serie eodem nomine appellata. Seriei primus liber anno 1997 editus est. Usque ad 2007, septem libri editi sunt.
Historia Harrii Potteri
recensereCAVE: Singula et occulta argumenti palam sequuntur
Harrius Potter, magus adolescens, studet in Schola Hogvartensi Artium Magicarum et Fascinationis. Adversarius eius est Voldemort, historiae tenebricosissimus magus, qui Harrium caesurus infantem parentes eius necavit, sed maleficium quod in Harrium paraverat in ipsum Voldemortem potius reverberabitur, decem annos terroris finiens. Harrius orphanus est ab Hagrido redemptus ex ruinis domus suae, missusque in materterae domum. Anno undecimo vitae, Harrius ad Scholam Hogvartensem citatur, ubi sui sunt Ronaldus Vislius et Hermione Granger. Tandem Harrius Voldemortem vincit et servat lapidem philosophorum.
In secundo anno, Camera Secretorum Hogvartensis aperitur et Basilicus, magnus serpens, vagantur per scholam discipulos Mugglensis originis necans. Harrius, cum Ronaldo et Hermione, invenit Voldemortem corrumpere mentem Ginniae Visliae, sororis Ronaldi, eam cameram aperire et monstrum solvere cogentem.
In tertio anno, Harrius invenit Sirium Nigrum suum esse patronum. Sirius optimus amicus Iacobi Potter, patris Harrii, fuit, sed quod mundus magicus falso credidit Sirium cum Voldemorte conspiravisse in caedem Iacobi et Liliae Potter, in carcarem coniectus est. Effugit tandem Azkaban. Harrius, Sirium innocentem esse cognoscens, eum fugere adiuvat.
In quarto anno, Harrius in Triwizard Tournament contendit, quamquam sortem in Calicem Ignis non coniecit. Post extremam contentionem, Harrius invenit se in certamine esse propter coniurationem Voldemortis, qui sanguinem Harrii requirit ut in summum locum rursus ascendat. Harrius Voldemorti obvius it et necem evadit, sed Voldemort sanguinem Harrii haurit et hoc modo suum corpus restituit. Rediens ad scholam, Harrius mundum magicum de reditu Voldemortis nequiquam admonet. Pauci ei credunt praeter Ronaldum et Hermionem et Album Dumbledorem, potentissimum magum.
In quinto anno, Harrius mundum magicum de reditu Voldemortis admonere pergit. Sed Ministerium Magicum, vera tegere animum intendens, Dolores Umbridge ad Scholam Hogvartensem mittit, crudelem feminam quae Harrium per annum excruciat. Harrius invenit se suam mentem cum Voldemorte partiri. Cognoscit etiam praedictum esse quod Voldemortem necandum esse ab eo dicit. In ultima parte libri proelium iustum accidit inter adiutores Voldemortis et socios Albi Dumbledoris. Bellatrix, socia fidelis Voldemortis, Sirium, patronum Harrii, necat.
In sexto anno, Dumbledore Harrium historiam Voldemortis narrat. Harrius invenit Voldemortem animam suam reposuisse in septem magicis rebus, Horcruces nomine. Horcruces Harrio delendae sunt ut Voldemort moriatur. In eodem anno Harrius Ginniae amorem concipit; invenit etiam librum de potionibus manu "Principis Mixticii" scriptum, qui eum valde adiuvat. Socii Voldemortis tandem Scholam Hogvartensem obsident. Draco Malfoy, Voldemortis iussu Dumbledorem interfecturus, cunctatur; sed Severus scelus facit. Harrius igitur credit Severum esse proditorem. Dumbledore necato, Severus fugit.
In septimano anno, Harrius, cum Ronaldo et Hermione a Schola Hogvartensi profectus, Horcruces quaesit. Harrius itinere paene desistit cum Mortalia Insignia cognoscit. Mortalia Insignia hominibus immortalitatem dant. Insignibus obtentis, Harrius credit se Voldemortem victurum esse. Sed tandem iussis Dumbledoris paret. Quinque Horcrucibus deletis, ad scholam redeunt, ubi proelium iustum accidit inter discipulos et magistros Hogvartenses et multos socios Voldemortis. Harrius Severum invenit, quem serpens Voldemortis momordit. Severus moriturus suam memoriam Harrio dat. His memoriis in Pensieve visis, Harrius invenit se ipsum Horcrucem esse. Suam vitam pro mundo magico profundit; sed ad vitam revocatur. Voldemortem oppugnat et vincit. In extrema parte libris, Harrius Ginniam uxorem ducit. Tres liberi sunt Harrio: Iacobus, Lilia, Albus Severusque.
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |